MILITARIS Corona

MILITARIS Corona
MILITARIS Corona
non una apud Romanos fuit. Et quidem priscô more duces, cum exercitum lustrarent, coronatos fuisse, discimus ex Appiano Bell Civil. l. 4. ubi Cassio, exercitum lustranti, lictorem coronam inversam veposuisse, memorat. Et Statio l. 4. Sylv. 2. v. 62.
Saepe coronatis iteres quinquennia lustris.
Neque tantum Dux in exercitu, sed et, quisquis in bellorum simulacris decurreret, priscô more coronatus erat, teste Xenophonte Hellenic. l. 3. ubi de Agesilao, aliisque militibus, qui e Gymnasiis redeuntes coronas suas Dianae suspenderunt. vide quoque Virgil. ubi de equestri certamine puerorum, quod fiebat iussu Aeneae l. 5. Atque hinc Militares coronae fluxisse videntur; quarum primam apud Romanos a L. Pisone donatam esse, refert Plin. l. 33. c. 2. Proponebantur autem, priusquam pugnaretur, coronae militibus a Duce exercitus, ut earum spe ac cupiditate in censi acrius pugnarent. Quod ipsum in ludicris decursionibus prius observatum esse, legimus apud Silium Italic. l. 16. ubi Scipio.
Mente favete pari atque aures advertite vestras.
Septima cum solis renovabitur orbita caelo,
Quique armis ferroque valent, quique arte regendi
Quadriiugos pollent currus, queis vincere plantâ
Spes est, et studium iaculis impellere ventos,
Adsint et pulchrae certent de laude coronae etc.
Simili ratione, si castra perrumpenda erant; si capiendum vallum; si urbis obsessae subeundus murus; si navali praeliô dimicandum: castrensis, vallaris, obsidionalis, navalis, coronae promittebantur. Re dein fortiter feliciterque gestâ, Imperator, ut promissa exsolveret, exercitu inspectante promebat eas coronas: statuebatque in edito loco. atque adeo hortabatur eos, qui se iis donis dignos ducerent, quos Val. Max. vocat honorandos l. 1. c. 8. ex. 6. ut id palam atquein omnium oculis profiterentur: ne fraus ulla obrepere posset. Quod si vero res in ipsis Imperatoris oculis gesta esset, ubi proin nec testibus aliis, nec professione modo dictâ opus erat, tum Imperator nominatim appellabat Milites tantô decore dignos: qui accedentes ad tribunal Imperatoris
multô honore verborum pulcherrimum praemium accipiebant, non sibi tantum, sed et posteris, familiaeque decus. Quod institutum, memoratum Livio l. 30. c. 14. 15. ubi de Masanissa a Scipione donato, non solum in libertate, verum etiam, imo maxime, a Romanis Principibus observatum est. Neque in praesens tantum corona dabatur benemeritis, sed et ius illas gestandi in publicis Spectaculis simul est collatum, uti de Alexandri militibus, quos ut bello inutiles, nempe vulneribus et aetate defectos, in patriam remiserat, legimus apud Zonaram in Alexandro. Quam in rem vide plura apud Car. Paschalium Coronarum l. 7. c. 2. Supra in voce Miles, et hîc passim, ubi de Coronarum Militarium speciebus, Castrensi, Civica, Classica, seu Navali, Murali, Obsidionali, et Vallari: e quibus Muralis et Vallaris, quod alia dona militaria honore anteibant, nonnisi praecedente fastidiosâ in quisitione, reque ad unguem exploratâ dabantur, ut videre est infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Anexo:Aves de Brasil — Brasil tiene una de las diversidades de aves más ricas en el mundo, con 1825 especies, aproximadamente 60% de las especies de toda América del Sur. Estos números todavía están aumentando, casi cada año, debido a nuevas ocurrencias o a nuevas… …   Wikipedia Español

  • Coahuayana — Este artículo o sección necesita ser wikificado con un formato acorde a las convenciones de estilo. Por favor, edítalo para que las cumpla. Mientras tanto, no elimines este aviso. También puedes ayudar wikificando otros artículos o cambiando este …   Wikipedia Español

  • Armee romaine — Armée romaine L acmé territoriale de la civilisation romaine peut se déduire d après cette carte animée. L armée romaine a permis à la Rome antique de dominer la Méditerranée du VIIIe siècle av. J. C. au …   Wikipédia en Français

  • Armée Romaine — L acmé territoriale de la civilisation romaine peut se déduire d après cette carte animée. L armée romaine a permis à la Rome antique de dominer la Méditerranée du VIIIe siècle av. J. C. au …   Wikipédia en Français

  • Armée romaine — L armée romaine (latin : exercitus Romanorum ; Grec Ancien : στρατός/φοσσᾶτον Ῥωμαίων) était l armée de la Rome antique. Elle a permis à la Rome antique de dominer la Méditerranée du IIe siècle av. J.‑C. au Ve siècle …   Wikipédia en Français

  • Histoire De L'armée Romaine — Armée romaine L acmé territoriale de la civilisation romaine peut se déduire d après cette carte animée. L armée romaine a permis à la Rome antique de dominer la Méditerranée du VIIIe siècle av. J. C. au …   Wikipédia en Français

  • Histoire de l'armee romaine — Armée romaine L acmé territoriale de la civilisation romaine peut se déduire d après cette carte animée. L armée romaine a permis à la Rome antique de dominer la Méditerranée du VIIIe siècle av. J. C. au …   Wikipédia en Français

  • Histoire de l'armée romaine — Armée romaine L acmé territoriale de la civilisation romaine peut se déduire d après cette carte animée. L armée romaine a permis à la Rome antique de dominer la Méditerranée du VIIIe siècle av. J. C. au …   Wikipédia en Français

  • Cohors V Lingonum — Porta Praetoria del castellum Porolissum, base de la cohorte Activa Desde 85 hasta mediados del siglo III …   Wikipedia Español

  • HISPANIA et HISPANIAE plur — HISPANIA, et HISPANIAE plur num. et apud poetas Hesperia ultima, ac Iberia, Italis Spagna, Germ. Hispanien, Anglis Spain, Gallis Espagne, ipsis Hispanis Espanna, Prov. Europae amplissima, Galliae contigua, ab ca Pyrenaeis montibus separata, et in …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”